라틴어 문장 검색

Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 369:1)
Nero ea nocte quae secuta est pugnam profectus in Apuliam citatiore quam inde venerat agmine die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 727:1)
cum revocati - secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 206:1)
Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1226)
aut a Dardano Iovis et Electrae filio, quem quidam ab Arcadia profectum venisse ad Phrygiam volunt, alii de Samothracia ad memorata loca venisse dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3252)
Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:2)
Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 18장1)
nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 10:1)
profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 385:2)
venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque quae viae propinquae sunt coepit ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 313:1)
Caesarem venisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se Caesar commoraretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:8)
Cur ita factum quaque ratione Aegypto profectum in haec loca ubi nunc est postea venerit, rituque Assyrio magis quam Aegyptio colatur, dicere supersedi, quia ad praesentem non attinet causam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 11:1)
creta Dardanus Iovis filius et Electrae, profectus de Corytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedificia collocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1041)
profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 455:1)
inde praesidio relicto adversus Attalum, si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturae Argos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 456:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION