라틴어 문장 검색

priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 4:1)
simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 1:1)
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 40:1)
452 Erumpunt noctu Massilienses, hostesque profligant terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권23)
Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:1)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:1)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 6:6)
si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 109:2)
sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 417:1)
] tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast nos inimicos profligare posse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2112)

SEARCH

MENU NAVIGATION