라틴어 문장 검색

Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:2)
ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia perseuerauit.
(아풀레이우스, 변명 2:6)
Italiam fato profugus venit Litora, et aeque in sexto libro:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 7:2)
Rex Scotiae ex altera parte hoc facere constanter recusavit, dicens se pro sua parte de titulo Perkini iudicem non esse competentem, verum se eum recepisse ut supplicem, protexisse ut profugum, cum sanguinea sua desponsasse, atque armis suis iuvasse, cum crederet eum verum principem fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:23)
Unde succedet magna populatio, vires exiguae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:7)
Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장26)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 15장2)
congressum profugum captum vox nuntiat una rumoremque sui praevenit laurea belli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:10)
"Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura respicitis Latioque libet post terga relicto longinquum profugis Ararim praecingere castris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:104)
hic cunctis optata quies, hic sola pericli turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem, hic profugis sedes adversaque signa furori, servandis hic castra bonis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:134)
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)
praedonem lembo profugum ventisque repulsum suscepit merito fatalis Tabraca portu expertum quod nulla tuis elementa paterent hostibus, et laetae passurum iurgia plebis fracturumque reos humili sub iudice vultus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:187)
haec autem praetereuntem viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 7:1)
2 nam ea res a populatione murum formi-carumque frumenta defendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION