라틴어 문장 검색

raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Sed ne tu mihi comparare temptes, quos multo minor ipse plus adoro, Paulinum Ampeliumque Symmachumque, Messalam ingenii satis profundi et nulli modo Martium secundum, dicendi arte nova parem vetustis Petrum et cum loquitur nimis stupendum, vel quem municipalibus poetis praeponit bene vilicum senatus, nostrum aut quos retinet solum disertos, dulcem Anthedion et mihi magistri Musas sat venerabiles Hoeni, acrem Lampridium, catum Leonem praestantemque tuba Severianum et sic scribere non minus valentem, Marcus Quintilianus ut solebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem50)
sic cum pallentes Phlegraea in castra coirent caelicolae iamque Odrysiam Gradivus in hastam surgeret et Libycos Tritonia tolleret angues ingentemque manu curvaret Delius arcum, stabat anhela metu solum Natura Tonantem respiciens - quando ille hiemes tonitrusque vocaret nubibus, igniferam quot fulmina posceret Aetnen?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권194)
"Aegaeo premitur circumflua Nereo Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna Mulciber;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권28)

SEARCH

MENU NAVIGATION