라틴어 문장 검색

raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Sed ne tu mihi comparare temptes, quos multo minor ipse plus adoro, Paulinum Ampeliumque Symmachumque, Messalam ingenii satis profundi et nulli modo Martium secundum, dicendi arte nova parem vetustis Petrum et cum loquitur nimis stupendum, vel quem municipalibus poetis praeponit bene vilicum senatus, nostrum aut quos retinet solum disertos, dulcem Anthedion et mihi magistri Musas sat venerabiles Hoeni, acrem Lampridium, catum Leonem praestantemque tuba Severianum et sic scribere non minus valentem, Marcus Quintilianus ut solebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem50)
"et ventis et sacra fretis interque vadosas Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, Nereidum tranquilla domus iurandaque nautis insula, ne solum Danaas admitte carinas, ne, precor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권162)
protinus Ausonum portus vadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis gurgitibus puer innatasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum13)
Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 206:1)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION