라틴어 문장 검색

infinita tamen nisi erit vis materiai, unde ea progigni possit concepta, creari non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:8)
quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, et res progigni et genitas procrescere posse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:12)
praeterea quaecumque suo de corpore odorem expirant acrem, panaces absinthia taetra habrotonique graves et tristia centaurea, quorum unum quidvis leviter si forte duobus quin potius noscas rerum simulacra vagari multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:10)
fit prius ad sensum [ut] quae corpora conveniebant nunc non conveniant, et cetera sint magis apta, quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:19)
Atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 184:3)
atque ut in seminibus vis inest earum rerum, quae ex eis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 184:3)
. . Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:3)
habrotonum aegro non audet nisi qui didicit dare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 139)
quia nolebam ex me morem progigni malum, erum ut servos criminaret apud erum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5114)
Diniarchvs Neque gnatust neque progignetur neque potest reperirier cui ego nunc dictum aut factum melius quam Veneri velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION