라틴어 문장 검색

Modo cum distentione autem nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장7)
3, 4)conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장23)
Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes . . . sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장13)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장162)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장16)
Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장18)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장23)
at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장26)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장33)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장42)
Resupinandus autem homo est coxis erectioribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장8)
medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장12)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장8)
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION