라틴어 문장 검색

Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: " Vae ei, qui multiplicat non sua ?usquequo? C et aggravat pignora super se! ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장6)
Illud vero, quod ex his duobus tota omnium formarum videtur orta prolatio, non minore consideratione notandum est. Namque trianguli, qui cunctas alias formas, sicut superius docuimus, collecti producunt, bis iunctis velut ex quibusdam elementis oriuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex quadratis et parte altera longioribus omnis formarum ratio consistat 1:1)
quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant.
(카이사르, 내란기, 3권 32:12)
sed magnitudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia adferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장10)
mox crebris prolationibus spem ac metum iuxta gravatus Vitellius petito per speciem studiorum scalpro levem ictum venis intulit vitamque aegritudine animi finivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장5)
sed omnem prolationem ut inimicam victoriae suspectabant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장3)
ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:3)
tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 5:3)
Dico autem ‘formam’ et quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis prolationem:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 36:2)
Quorum unum in tantum muliebre videtur propter vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum, etiam si viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 127:2)
3. Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 161:1)
veniet de plebe togata qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII24)
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum, Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XC4)
eris mihi magnus apollo relicto certamine sibi propo- nunt aenigmata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1041)
tamen sciendum aenigmata haec, sicut fere omnia, carere aperta solutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1068)

SEARCH

MENU NAVIGATION