라틴어 문장 검색

minus saepe in puero, vel sene, quam in juvene, manus dimovendae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 9:7)
si navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpus dimovendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:1)
pila, similibusque superiores partes dimovendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 12:6)
si parum, intra domum tamen dimovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 2:2)
deinde ferri in ambulationem, ibi se dimovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 3:2)
dimovit nebulam iuvenique apparuit ingens.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:238)
Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus vastatas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 19:1)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)
Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda terra est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:4)
Vt coepere dimoveri obruta, concursus ad exanimos complectentium, osculantium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장1)
sed penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장5)
sed ubi diem ex die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten insigni regio evinxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장12)
Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장1)
Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum acriter sumitur, quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridaten dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae donum habere, et Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장4)
Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis eorum pertaesa et in Campania agens primores classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa est tali initio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION