라틴어 문장 검색

Prologus POSTQUAM poeta vetus poetam non potest Retrahere ab studio, et transdere hominem in otium, Maledictis deterrere ne scribat parat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 01)
Vetus si poeta non lacessisset prior, Nullum invenire prologum potuisset novus Quem diceret, nisi haberet cui malediceret;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 06)
ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 396:1)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 344:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:5)
Nicetium protinus circumspexere conspicati, qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus et cunctim cum quodam prologo pudoris vultum modeste demissus inrubuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:1)
Et palaestrica diaboli negotium est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:4)
pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 16)
Prologus Orator ad vos venio ornatu prologi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION