라틴어 문장 검색

cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:5)
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 6:1)
Nicetium protinus circumspexere conspicati, qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus et cunctim cum quodam prologo pudoris vultum modeste demissus inrubuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:1)
Prologus Orator ad vos venio ornatu prologi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION