라틴어 문장 검색

Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:1)
non tam nos veritatem dicere promittentes, quam opinionis nostrae sensum quem efflagitant, exponentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:18)
Quid promittit credentibus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:57)
De quo quidem nos docere veritatem non promittimus, ad quam neque nos neque mortalium aliquem sufficere credimus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:8)
Sicut autem mali quoque scientia bona est, ad evitandum scilicet malum necessaria, ita potestatem etiam mali bonam esse constat ad promerendum necessariam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:17)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
Distinguitur itaque fides talis a fide Abrahae, qui contra spem in spem credidit, nec naturae possibilitatem, sed promittentis attendit veritatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:11)
Quod nec forte de ipsis praesumamus, quibus Veritas Spiritum sanctum promittens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:16)
XIV, XV. Superest nunc post generationem Filii, de processione Spiritus sancti disserere, in quo praecipue de ipso confidentes, quem apostolis Dominus promittens, Ille vos docebit, inquit, omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis (Joun.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:1)
Filium tuum una tecum adorem, sanctum Spiritum tuum qui ex te per unigenitum tuum est, promerear.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:5)
Nunc simulata benivolentia praetendit callidus suae machinationis muscipulam, qua servum Christi irretiri deliberat, maxime cum promittit , quod nobis largitas superna concessit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:20)
regnum promittit, quod habeo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:22)
De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:5)
Omnes quas possum tibi refero grates, quod post labores multos amorem mihi tuum tam provide promisisti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:2)
Illud quod tibi possum praestare suffragium libera tibi voce promisi, scilicet ut quotidiana mei corporali visione utaris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION