라틴어 문장 검색

Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:46)
Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:26)
Sunt enim nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:29)
Plures quippe sunt diligendi, qui tamen non sunt promovendi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:35)
Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia non promotum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:40)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)
Que cadit ascendens, elata perit, peritura Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:16)
Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:26)
Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:2)
Bulgari vero, accrescente suorum manu et Waltero deficiente ac cum tota societate diffugium faciente, oratorium obsidentes, sexaginta ex inclusis combusserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:14)
Turci autem imperatoris edicto comperto, media nocte cum captivis Christianis et spoliis plurimis a praesidio se moverunt, et sic inclusi et obsessi peregrini milites ab impiis liberati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:5)
Qui diebus multis a medio mensis Junii ante praesidium residentes, et pontem componentes, saepius inclusos expugnabant, defensores vero praesidii fortiter resistentes hinc et hinc jacula intorquebant, et plurimam stragem utrinque faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:6)
nec quidquam inclusis huic praesidio posse nocere, nil melius senserunt quam ut, obsidione circumquaque posita, urbem cogerent et custodes murorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:2)
Ex hoc denique principes plurimis usi sunt consiliis, quid agerent vel insisterent, qualiter lacus his interdicatur, et inclusis exitus et introitus ultra navigio negetur, dicentes non aliter suos assultus vel laborem posse perficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:2)
Nam Turci inclusi confidenter et securi a turribus et moenibus repugnant, incautos et nudos sagittis et saxis obruunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION