라틴어 문장 검색

Nam condonationem generalem promulgavit qualis in coronatione regum concedi solet, ut certus novae coronationis in regno meliore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 16:2)
Attamen et illam ipsam videntur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupuisse, ut ex pragmatica sanctione hoc anno promulgata cernere est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:20)
Ea proportio edicto promulgetur, ut libera sit omnibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:6)
Quae omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:3)
Exemplar autem epistularum ut lex in omnibus provinciis promulgandum erat, ut scirent omnes populi et pararent se ad praedictam diem.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장14)
Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장13)
nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta.
(카이사르, 내란기, 1권 7:10)
Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.
(카이사르, 내란기, 2권 25:5)
Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:9)
Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit:
(카이사르, 내란기, 3권 21:1)
Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 11:1)
sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penatis abrogari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장11)
spernit religiones, abrogat leges.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장13)
adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque lege lata alium suffectum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장7)
abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION