라틴어 문장 검색

et mihi quam scriptis desponderat ante puellam, coniugiis eadem pronuba dextra daret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam20)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
stat pronuba iuxta stellantes Nox picta sinus tangensque cubile omina perpetuo genitalia foedere sancit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:201)
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:2)
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:1)
me pronuba ducit Erinnys Crassorumque umbrae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:51)
Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet Uxorem gratis, Caeciliane, tuam, Dum licuit:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXIII1)
Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli, Non facis hoc gratis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCV1)
gratis conviva recumbis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXX2)
Audire gratis, Afer, ista non possum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII6)
Cur ego laborem notus esse tam prave, Constare gratis cum silentium possit?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III5)
Iam constare tibi gratis coepere puellae:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIX3)
Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIII1)
Nec quadra deerat casei Tolosatis, Quadrima nigri nec corona pulei Calvaeque restes alioque cepisque, Nec plena turpi matris olla resina, Summemmianae qua pilantur uxores Quid quaeris aedes vilicesque derides, Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII9)

SEARCH

MENU NAVIGATION