라틴어 문장 검색

hoc restat unum, pronubam thalamo feram ut ipsa pinum postque sacrificas preces caedam dicatis victimas altaribus, per viscera ipsa quaere supplicio viam, si vivis, anime, si quid antiqui tibi remanet vigoris;
(세네카, 메데아 1:11)
te, te cruenta sceptra qui dextra geris, te pater inultus urbe cum tota petam et mecum Erinyn pronubam thalami traham, traham sonantis verbera, incestam domum vertam et penates impio Marte obteram.
(세네카, 오이디푸스 7:51)
et pronuba illi Tyndaris, maestum caput demissa.
(세네카, Troades 1165:1)
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis, haec facilis spargi munda sine arte rosa, nanus et ipse suos breuiter concretus in artus iactabat truncas ad caua buxa manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 825)
"hos thalamos, Ricimer, Virtus tibi pronuba poscit atque Dionaeam dat Martia laurea myrtum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 242)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION