라틴어 문장 검색

denique propalam alium Neronem et opinabantur et praedicabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:4)
Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 8:2)
sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 18:2)
Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 8:1)
Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 21:1)
at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
tantus enim cursus verborum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:2)
si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:7)
itaque effusi et contemptim pugnam iniere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:2)
contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 383:1)
facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 627:3)
propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 374:1)
hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:4)
haec propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 343:2)
quo facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 406:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION