라틴어 문장 검색

forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 5:1)
Etenim, licet praelium nuper commissum fuisset et coronationis celebritas prope instaret, tres tantum evexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:4)
Cuius rei curam, quae ad vosmetipsos tam prope pertinet, quamque temporis ratio summopere flagitat, celsitudo sua prudentiis vestris commendat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 22:3)
prope est ut possit etiam emanare in origine sua a substantia incorporea.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:20)
Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:2)
" Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
(불가타 성경, 요엘서, 1장15)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
...) et prope a fame victus est, ne forte eam partem satietas excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:8)
prope abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:4)
cum hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit annorum nonaginta, cum ipse esset septem et sexaginta, se numquam cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simultate, quam prope aequalem habebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 1:2)
Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 1:1)
15. Vos autem qui lugetis oppressi "animum sublevate, quoniam prope est vestra salus".
(단테 알리기에리, Epistolae 29:1)
O bene, quod silva colitur Tirynthius ista Et quod amatrices tam prope servat aquas!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XV3)
Ecce Promethei rupes et fabula montis Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV2)
poetarum autem consuetudo est prope semper cum Iovem nominaverint et fulmen adiungere, ut audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit et ante genitor cum fulmina torques.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2308)

SEARCH

MENU NAVIGATION