라틴어 문장 검색

si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 471:1)
foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est - Sceleratum vicum vocant - quo amens agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem exitus sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 493:1)
optabitis, mediusfidius, propediem ut mei similes Romana plebes patronos habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:2)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
eosdem propediem domi visuram honores quos apud sororem videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 361:2)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)
Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:2)
et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 82:3)
bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 560:2)
quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 600:2)
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio, luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 210)
te cruci ipsum adfigent propediem alii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 482)
te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2117)

SEARCH

MENU NAVIGATION