라틴어 문장 검색

Tertia dehinc die postquam fideles Christi obsedit longe a muris residens, inito [0495D] consilio, ut propius civitati hospitaretur, sustulit castra, et in multitudine virtutis suae in montana in circuitu magistrae arcis, et in ea parte qua urbs capta est, in excelso rupium sedem posuit, ut Sensadoniae et Buldagi, filiis Darsiani, caeteris in praesidio manentibus, esset solatio, utque locum videret per quem urbs tradita et Christiani immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:2)
Crastina vero luce primum terris immissa, universi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim David, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:1)
Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:15)
Tu ergo primum exibe te bonum et sic quere alterum tui similem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 78:3)
Componas ergo primum mentem tuam et tecum consistas, non vacillandoet stabilitatem servando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:11)
et quam primum id facere desiste, quod, etiam si voles, diu facere non poteris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:12)
Primum vendas domum quammaneas iuxta malum vicinum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:62)
Deinde quendam senem vidimus, quem de duabus viis quae propius duceretad civitatem interrogavimus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:6)
Primum ne pecces, ut in Adam monuit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:5)
Causa ergo vindictae addita facit, ut primum excludamus philosophorum quorumdam opiniones, qui negant Deum habere curam super homines:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:1)
primum ne struendo textis compagibus ponti, telorum officeret , quo opera levi perfecto, visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas, absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum, Quados Sarmatis adiumenta ferentes attrivimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:3)
Et a latere quidem australi, geniculato Tigridis meatu subluitur, propius emergentis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:1)
Adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos, pacatiore colloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit, et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum, circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis componentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 3:1)
Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 4:1)
Quibus auditis, cum stantes propius milites acriter inflammati, eum appeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum, imperator paludamento protexit, indeque reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris, ei porrigeret dexteram, Ecquid ait praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION