라틴어 문장 검색

sed juxta eorum proprietates ita personaliter ab invicem distinguntur, ut alius sit iste quam ille, non aliud;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:7)
Cum vero multas in Deo profitemur personas, proprietatum non rerum multitudinem, ut supra meminimus, demonstravimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:30)
Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
Juxta proprietates quippe trium personarum, quaedam specialiter ac tanquam proprie de aliqua earum dici vel accipi solent, quae tamen juxta earum naturam, unionem singulis inesse non ambigimus, ut sapientia Filio, charitas Spiritu sancto specialiter attribuitur, cum tamen tam Pater, quam Spiritus sanctus, seu etiam tota Trinitas sapientia sit, et similiter tam Pater ipse, quam Filius charitas dici possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:11)
Sic etiam juxta personarum proprietates, quaedam opera specialiter alicui personae attribuuntur, quamvis indivisa totius Trinitatis opera praedicentur, et quidquid ab una earum fit, a singulis fieri constet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:12)
Soli quippe Filio carnis susceptio assignatur, et ex aqua et Spiritu tantum, non ex aqua etiam ex Patre vel Filio regenerari dicuntur, cum tamen in istis totius operatio Trinitatis adfuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:1)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:9)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Ex his quidem verbis Hieronymi, cum profitetur nil plus in Patre quam in Filio, vel minus in Filio quam in Patre reperiri, excepto quod Filius a seipso non est, sicut et Pater profecto, videtur juxta naturam vel modum existentiae, non operationis, hanc quasi propriam Patri ascribere potentiam, quod solus ipse per se subsistere queat, vel a seipso existere habeat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:1)
Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:14)
Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)
Sed et cum ait Apostolus Christum surrexisse a mortuis per gloriam Dei Patris (Rom. VI, 4), id est per virtutem divinae potentiae, vel Patrem eum a mortuis suscitasse, et vivificaturum esse corpora nostra, vel ab eo Filium, vel Spiritum sanctum missum esse, vel ei Filium obedisse, quasi proprie vel specialiter Patri tribuit, quae ad potentiam pertinere videntur, ut ex his quoque insinuetur maxime ad personam Patris, juxta ejus, ut dictum est, proprietatem, ea quae potentiae sunt ascribenda esse, sicut Filio ea quae ad animi rationem vel sapientiam pertinent, sicut est judicare quod discretionis est. Unde scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:13)
Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION