라틴어 문장 검색

saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur, militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam partem itineris conficerent.
(카이사르, 내란기, 1권 68:4)
Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:6)
Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
(카이사르, 내란기, 3권 68:4)
Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant.
(카이사르, 내란기, 3권 69:4)
atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장3)
Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장5)
Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장4)
Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodunum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장2)
Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장4)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
sed latus, Hesperiae quo Raetia iungitur orae, praeruptis ferit astra iugis panditque tremendam vix aestate viam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:125)
hic semper lapsurae pondera terrae conatur rapido caeli fulcire rotatu accenditque diem praerupti turbine saxi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:39)
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, qua mons arte patens vivo se perforat arcu admisitque viam sectae per viscera rupis, exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:216)
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)

SEARCH

MENU NAVIGATION