-
et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ".
- 그리하여 너와 네 안에 있는 자녀들을 땅바닥에 내동댕이치고, 네 안에 돌 하나도 다른 돌 위에 남아 있지 않게 만들어 버릴 것이다. 하느님께서 너를 찾아오신 때를 네가 알지 못하였기 때문이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 19장44)
-
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
- 그러나 하느님께서는 그들 대부분이 마음에 들지 않으셨습니다. 사실 그들은 광야에서 죽어 널브러졌습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 10장5)
-
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 2:1)
-
Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus procumbebat humi, excubias impendens martyri, nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentus.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:12)
-
et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia 'Quid deceat, non videt ullus amans' et iterum 'Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco', statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:10)
-
Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:9)
-
Quod persentiens Brito insultum audacter et velociter fecit in eum atque victum ipsum prostravit de equo.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:23)
-
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas Prosternat:
- (JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:28)
-
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
- (JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)
-
Autoris mendico stilum falerasque poete, Ne mea segnicie Clio directa senescat, Ne iaceat calamus scabra rubigine torpens.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:1)
-
pudeat nostra terris decreta silere, Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens Torpet et a toto uiles proscribimur orbe, Quod laxas mundo sceleris concedit habenas Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:14)
-
Quis grani fructus, si torpens languet arista?
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:22)
-
An que sola solet bona poscere, sola recidet Hoc commune bonum, nostrum decus, utile uotum, Nos omnes que sola libens et sponte mouere In tantum deberet opus tantumque fauorem, Si flamata minus torperet nostra uoluntas Nec tantum uellet animus conscendere noster?"
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:35)
-
Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes, Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:25)
-
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)