라틴어 문장 검색

Putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, tertiam quae hominem occiderit:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.24)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
"vade " ait, " o felix, quoscumque vocaris in usus, seu Iovis imperio, seu maior adegit Erinys ire diem contra, seu te furiata sacerdos Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro, heu dulces visure polos solemque relictum et virides terras et puros fontibus amnes, tristior has iterum tamen intrature tenebras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권8)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 226)
Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 283)
nunc tu hinc emigra.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2149)
Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 455)
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio hic habitare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 460)
hic locus apud non nullos prostas, apud alios pastas nominatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION