라틴어 문장 검색

Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 60:2)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
Putemus tres sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, tertiam quae hominem occiderit:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.24)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:3)
agninam caram, caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 84)
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2101)
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 226)
Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 355)
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1179)
hic locus apud non nullos prostas, apud alios pastas nominatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION