라틴어 문장 검색

Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus, ubi imperator esset, " Imperator," inquit, "se bene habet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:3)
illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:4)
venit hasta per armos Tydeos et laevum iuveni transverberat inguen labentemque adfigit equo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권308)
at non magnanimus curavit perdere iactus Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergo pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos, labitur egregii nondum ducis immemor Hopleus, exspiratque tenens - felix, si corpus ademptum neseiat - et saevas talis descendit ad umbras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권173)
iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 281:1)
ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장12)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION