라틴어 문장 검색

Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
vere prius volucres taceant, aestate cicadae, Maenalius lepori det sua terga canis, femina quam iuveni blande temptata repugnet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:180)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
Postera nocturnos aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:1)
Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:3)
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.9)
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS49)
Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora et cantu querulae rumpent arbusta cicadae, ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo currentem ilignis potare canalibus undam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:10)
habet illam cicada, habet pulex.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:2)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION