라틴어 문장 검색

croceis h. f. h. ipse alibi "sertisque recentibus halant", id est olent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1093)
sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:21)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)
Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 429)
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
utque erat e somno tunica velata recincta, nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, indigno teneras imbre rigante genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:367)
croceo velatur amictu,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 36:5)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx coeperit et quintae tempora lucis aget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권255)
Altera lucem cum croceis invecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:7)
croceum pro corpore florem inveniunt, foliis medium cingentibus albis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:6)
Postera nocturnos aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:1)
Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:3)
Inde per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION