라틴어 문장 검색

gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:43)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis Et madet adsiduo lubricus imbre lapis, In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat, Decidit hiberno praegravis unda gelu:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVIII1)
iris roscida quia cum nubibus est, quae rore non carent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7001)
et durae q. s. r. m. id est quae hodie roscida, olim quercus sudabunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 301)
roscida mala matutini roris umore perfusa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 371)
sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:21)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)
Roscida purpurea supprime lora manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 139)
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
roscida luciferos cum dea iungit equos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:1)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus, iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권205)
roscida per tenebras Faunus ad antra venit, utque videt comites somno vinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권216)

SEARCH

MENU NAVIGATION