라틴어 문장 검색

Videbit iterum et quomodo Terpander atque Arion Lesbios atque Iones gravissimis morbis cantus eripuere praesidio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:3)
) Quid facit cum Psalterio Horatius, cum Evangelio Maro, cum Apostolo Cicero?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:21)
Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos Auditus, dulces offert sonus auribus escas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:2)
Quo cantu lapides mollescere, currere siluas, Flumina stare, feras mitescere, cedere lites Iussit Traïcius uates, fractoque rigore, Compulit Eumenides lacrimis Ditemque coegit Esse pium Furiasque suum nescire furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:6)
Quo cantu Tyrios montes in menia uertit Amphion, sic saxa domans quod nulla securis Edomuit rigidas cautes, quas sola domare Vox cythare potuit, tenuitque silencia ferrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:7)
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum Cantus non gignit uox una sed unio uocum, Dissimilis similisque sonus, diversus et idem, Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:11)
Quo modo mutato se mutat musica cantu, Cum lacrimis risus, cum ludis seria texens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:12)
Nunc enarmonice resonat, nunc tristia fingens Ditonico cantu luget, nunc cromate ludit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:13)
Que uox ad uocem fit duppla uel in diapason Quis resonet cantus, uel quis sexqualter ad illum Sit sonus aut illi concors sonet in diapente;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:14)
Mellite uocis Millesius exerit usum Et ueluti quedam cantus encenia donat Auribus et tali mentes effeminat arte.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:19)
Cantus Syrenum fugiens uitansque Caribdim Musica letatur Michalo doctore suosque Corrigit errores, tali dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:22)
A collo suspensa sonos crepitacula dulces Reddunt et multo perfundunt aera cantu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:6)
Iam lune sonitum fastidit uirginis auris Quam dulcis meliorque sonus seducit, inescans Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:6)
Hunc cantum Syrena parit, que solis adheret Motibus et cytharam uocis dulcore fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:7)
Voce pari similique modo cantuque propinquo Mercurii Syrena canit Venerisque camenam Reddit et ex equo sonitu citarizat amico.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION