라틴어 문장 검색

Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:5)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei ordinationi resistit";
(단테 알리기에리, Epistolae 28:5)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
Quid facit cum psalterio Horatius?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:33)
deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:14)
Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:2)
Numquam de manu et oculis tuis recedat liber, psalterium discatur ad verbum, oratio sine intermissione, vigil sensus nec vanis cogitationibus patens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:2)
Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:8)
cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:2)
Cessatis, pueri, nihilque nostis, Vaterno Rasinaque pigriores, Quorum per vada tarda navigantes Lentos tinguitis ad celeuma remos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII1)
Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV5)
celeuma nauticum est hoc hemistichium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1282)
cretam proavosque petamus celeuma dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1283)
et bene metro celeumatis usus est, id est anapaestico trimetro hypercatalecto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1284)

SEARCH

MENU NAVIGATION