라틴어 문장 검색

ut, si qui dentes et pubertatem natura dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant non constare natura, non intellegat ea quae ecferant aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea quae ex his efferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:2)
inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse credatur Christus sic conditus, innuba virgo nubit spiritui, vitium nec sentit amoris, pubertas signata manet;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3184)
Numquid patri subolet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 117)
id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:1)
nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens.
(세네카, 행복론, Liber IV 28:2)
infantiam in se pueritia convertit, pueritiam pubertas, iuvenem senex abstulit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:12)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
Subolet, sentio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 399)
subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3124)
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 238)
Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 128)
video, subolet, sentio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 291)

SEARCH

MENU NAVIGATION