라틴어 문장 검색

Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:3)
Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:3)
favorem et urbanum Cicero nova credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 97:3)
dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:2)
segnis est urbanus et verna.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:6)
si refutamur, non excitent multa fastidium, quippe in hoc stilo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 3:5)
Est sane iocus iste, quod libellum misisti mihi, Grype, pro libello, urbanum tamen hoc potest videri, si post hoc aliquid mihi remittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum1)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 45:1)
nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION