라틴어 문장 검색

Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 12:1)
Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:2)
Postea vero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in evangelio, ubi dominus de templo expulsis venditoribus animalium et eversis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 3:3)
atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 2:2)
PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 2:1)
Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos , quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 4:2)
Quantum vero ad emptiones animo non retinendi sed rursus divendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam venditorem quam emptorem prementes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:16)
Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:8)
Quo facto civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias, item a publicanis suae provinciae debitam biennii pecuniam exegerat et ab eisdem insequentis anni mutuam praeceperat equitesque toti provinciae imperaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 31:2)
publicanis, ut in Syria fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.
(카이사르, 내란기, 3권 32:15)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
"Huc superum labes, huc insatiabilis auri proluvies pretioque nihil non ause parato, quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:291)
postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:3)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
Eodem anno crebris populi flagitationibus immodestiam publicanorum arguentis dubitavit Nero an cuncta vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION