라틴어 문장 검색

et sic, post amissionem magnæ quantitatissuæ substantiæ, infamati ac depauperati cum dedecore ac vituperiovivent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:26)
Ego vero si emendam pro injuriamihi et filiæ meæ illata susciperem, sine dedecore ac vituperiode cetero vivere non valerem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:30)
nam quod honoris caua tibi fecerunt dando super se tibi potestatematque dominium, vis convertere ad dedecus et obprobrium sempiternum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:31)
Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 28:2)
Sed haec ebrietas pudicitiae custos est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:1)
Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:27)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)
Et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:2)
Sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 2:1)
Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 14:1)
sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iam pergite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 6:2)
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:1)
Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 11:1)
Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 5:1)
Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION