라틴어 문장 검색

De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecum- que carissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:11)
Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 4:1)
Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 10:2)
Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 1:1)
παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 4:2)
Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:2)
Id hercle ipsum est quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 20:1)
CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 2:1)
Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίασ condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 10:1)
Sic fatus acutum adgreditur lenonis opus, nec segnis ad artem mens erat officiique capax omnesque pudoris hauserat insidias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:55)
cumque omnibus unica virtus esset in eunuchis thalamos servare pudicos, solus adulteriis crevit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:65)
quis enim committere vellet lenoni thalamum?):
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:78)
inter quae tumidus leno producere cenas in lucem, foetere mero, dispergere plausum empturas in vulgus opes, totosque theatris indulgere dies, alieni prodigus auri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:55)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
considunt apices gemini dicionis Eoae, hic cocus, hic leno, defossi verbere terga, servitio, non arte pares, hic saepius emptus, alter ad Hispanos nutritus verna penates.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:208)

SEARCH

MENU NAVIGATION