라틴어 문장 검색

Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:6)
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:6)
Dum furit iste furor, deponit Scylla furorem, Et pius Aeneas incipit esse Nero.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:12)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Illic Cato pudicae sobrietatis nectare debriabatur mirabili.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:14)
Patriarcha vero et venerabilis sacerdos sepulcri Dominici, his auditis, pia et fidelia profert responsa:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:1)
» His pacificis et piis imperatoris sermonibus dux placatus, et illectus [0420A] non solum se ei in filium, sicut mos est terrae, sed etiam vassallum junctis manibus reddidit cum universis primis, qui tunc aderant, et postea subsecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:7)
benigne etiam et omni pia susceptione fideles fratres inducunt, armis [0454D] et sarcinis familiariter exonerantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:6)
Unde quotidie fame invalescente, et exercitu prae indigentia moriente, praecipue humili populo, miserabiles gemitus et dolores piissimum antistitem et universos principes legionis [0467B] pulsant et sollicitant, quatenus super his miseriis consulant quomodo populus posset sustentari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:2)
Nam pio ducis proposito impleto, somnii hujus visio completa veraciter comprobatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:1)
Sed plurimae aves fixae et immobiles permanserunt, cum multi pio amore illius innodati et familiari ejus allocutione delectati, cum eo ultra remanere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:5)
Natali autem Domini in proximo facto, praefati principes cum ingenti honore et comitatu Christianorum Jerusalem sunt ingressi, duce Godefrido gloriose eis occurrente, et prae gaudio nimioque desiderio eos videndi, pia eis oscula faciente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION