라틴어 문장 검색

Sic te frequentes audiant capillati Et delicatae diligat chorus mensae, Nec calculator nec notarius velox Maiore quisquam circulo coronetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII2)
'caestus' autem per diphthongon pugilum arma significat, habet etiam pluralem numerum et est quartae formae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 693)
Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:2)
semperque Carneades προβολη`ν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῆͺ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:10)
pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:9)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
. . immo iocari magis et circulis [ludentem] accedere, cum subito | videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:2)
Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:4)
| Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:4)
Et puer capillatus in hanc coloniam veni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:39)
Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, mehercules margaritum, zacritus et omnium numerum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:5)
inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:17)
Pollucem pugiles, Castora placet eques!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 245)
"abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권432)
num mastigophoris oleoque et gymnadis arte unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2184)

SEARCH

MENU NAVIGATION