라틴어 문장 검색

Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:2)
quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:6)
auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 126:4)
eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 9:1)
nam Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et a civitatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 40:3)
semperque Carneades προβολη`ν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῆͺ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:10)
de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 3:1)
tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 3:8)
item de pantheris, ut Ciburatas accersas curesque ut mi vehantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 8:2)
turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 7:8)
fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 4:1)
turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 4:2)
pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:9)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
Panthera imprudens olim in foveam decidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION