라틴어 문장 검색

Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:1)
paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:2)
Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:4)
Idem postea cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit - erat enim paruolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis uocat illum
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:1)
Sed iam Musa tacet tenetque habenas paucis hendecasyllabis iocata, ne quisquam satiram vel hos vocaret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 4)
misisti et, triplicis metrum trochaei spondeo comitante dactyloque, dulces hendecasyllabos, tuumque blando faenore Sollium ligasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium6)
Sed iam te veniam loquacitati quingenti hendecasyllabi precantur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium115)
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis 3 impertiat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:1)
respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:3)
cui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non vacans proquam provincia 1 fuit, hic vobis aliquid neniarum munusculi vice detuli;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 2:2)
sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti, deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:3)
nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:1)
hendecasyllabos lubricos et enodes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 5:4)
Iam dudum teretes hendecasyllabos attrito calamis pollice lusimus, quos cantare magis pro choriambicis excusso poteras mobilius pede;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:5)
praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION