라틴어 문장 검색

Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia;
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:1)
haec inquieto capite et oculis in aspectum minacibus, citato et intorto genere gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae victoriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum inclitum suis adminiculis futurum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:8)
Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter defluebant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:5)
Iam malus insurgit, pinus rotunda splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis vestita fulgebat, omnisque prorsus carina citro limpido perpolita florebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:10)
Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores , tum ego intercessi et Vade, inquam, nunc et habeto ad requirendum triginta dies;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 11:2)
Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:3)
Nam Aristotelis philosophia, postquam caeteras philosophias (more Ottomanorum erga fratres suos) pugnacibus confutationibus contrucidasset, de singulis pronunciavit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:5)
qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:2)
dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem, Abeunt (ut ait ille) studia in mores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:33)
Hoc accedebat ut etiam talum intorsisset;
(카이사르, 히스파니아 전기 38:4)
Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:1)
satisque est vel papyrum intortum vel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장279)
Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장60)
satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION