라틴어 문장 검색

hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit in mare de caelo tam quam demissa columna, paulatim, quasi quid pugno bracchique superne coniectu trudatur et extendatur in undas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:3)
Pugnorum reus ebriaeque noctis Cenatoria mittat advocato;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII7)
Febricitantem basiabit et flentem, Dabit oscitanti basium natantique, Dabit et cacanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII9)
Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXIX Copta Rhodiaca1)
Videt oscitantem iudicem, loquentem cum altero, non numquam etiam circulantem, mittentem ad horas, quaesitorem ut dimittat rogantem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:2)
Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:2)
omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:6)
rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat 40 10. 121 20 123 10 202 19 Zeuxis pictor 84 9
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)529)
Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:1)
et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:5)
me tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero, in libertatem vindicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:2)
tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάλημψιν imposuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:5)
cum autem laevam manum admoverat et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:6)
adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:5)
nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION