라틴어 문장 검색

postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
"Quam mellitum pulmentum apparas!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:10)
"At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata."
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:5)
estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis;
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:4)
At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:7)
Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:5)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intri- mentis succuum pulmenta condita vapore mollibat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:4)
ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:8)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)
adeo ut si albumen ovi in eum injiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 62:2)
Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando movetur aut agitatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:2)
Etiam ova aliquando excluduntur per calorem ignis, id quod prorsus imitatur calorem animalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:18)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
Similiter facere oportet circa exclusionem ovorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION