라틴어 문장 검색

Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? ”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “ Non ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장12)
tu cede potentis amicilenibus imperiis, quotiensque educet in agros Aetolis onerata plagis iumenta canesque,surge et inhumanae senium depone Camenae,cenes ut pariter pulmenta laboribus empta;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1822)
laudas, insane, trilibremmullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장21)
"Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:186)
Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:16)
Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:2)
Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:3)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)
tu cede potentis amici lenibus imperiis, quotiensque educet in agros Aetolis onerata plagis iumenta canesque, surge et inhumanae senium depone Camenae, cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1820)
laudas, insane, trilibrem mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate22)
Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 2:2)
pulmentum pridem ei eripuit miluos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 459)
sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3184)
aut num ipse ego pulmento utor magis unctiusculo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 293)
sed hic rex cum aceto pransurust et sale, sine bono pulmento.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION