라틴어 문장 검색

haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui Graiaeque apium meruisse coronae, maiorum effigies habeant insignia vocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigones vel personam Melanippes, et de marmoreo citharam suspende colosso.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII92)
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
at circum pulpita nostra Et steriles cathedras basia sola crepant.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI13)
Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo Spargere et effuso permaduisse croco?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV8)
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo Et rapiant celeres vela negata Noti, Securos pueri neglecta perambulat artus, Et nocet artifici ventus et unda nihil.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII3)
vimineasque trahit crates ad agrorum scilicet exaequa- tionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 951)
alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1668)
ideo ait 'veteres ludi'. proscaenia autem sunt pulpita ante scaenam, in quibus ludicra exercentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3812)
proscaenium procul dubio pulpitum dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3814)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Homo meus se in pulpito Totum prosternit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.19)
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:1)
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:66)
an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum, quodque licet, mimis scaena licere dedit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1232)
"cygnus stuprator peccat inter pulpita, saltat Tonantem tauricornem ludius:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.182)

SEARCH

MENU NAVIGATION