라틴어 문장 검색

Lucilius in tertio "et pulvino fultus", Vergilius "atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 533)
pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, quae erant sub platano, consedisse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:2)
nam Silius culcitas non habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 10:3)
eam pulvinus sequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:8)
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:5)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:5)
Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:10)
Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:6)
demissus inde pronusque pulvinus, cui bestiarum effigies invicem adversas buxus inscripsit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:2)
fuit utile multis pulvinum facili composuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:102)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:1)
pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.
(세네카, 행복론, Liber II 36:3)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION