라틴어 문장 검색

dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장119)
Ac si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habendi capiti ab ea parte, qua similia est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장129)
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:1)
Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore [in] finito diu lacrima cum pituita profluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:3)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * . - Difficillime genus id inbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:2)
Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:1)
pupillae loco extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:7)
Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:1)
Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:4)
Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:2)
Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:1)
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:3)
leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 18:3)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:3)
dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION