라틴어 문장 검색

Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장4)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
numquam vel in aequore puppim vidimus eunuchi clavo parere magistri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:258)
audebit tecum conscendere puppim et veniet longum per mare fida comes?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:27)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:246)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
solus at hic non puppe data, non milite misso subsedit fluitante fide.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:157)
stupuere superbae arte viri domitae Symplegades et nova passae iura soli cunctis faciles iam puppibus haerent, ut vinci didicere semel.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:2)
iamiam conscendere puppes Sardoniosque habitare sinus et inhospita Cyrni saxa parant vitamque freto spumante tueri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:72)
protinus, umbrosa vestit qua litus oliva Larius et dulci mentitur Nerea fluctu, parva puppe lacum praetervolat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:114)
pro cuspide ferri cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit3)
armavit natura cutem dumique rubentes cuspidibus parvis multos acuere rubores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta4)
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, et Venus, humanas quae laxat in otia curas, aurati delubra tenent communia templi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete11)

SEARCH

MENU NAVIGATION