라틴어 문장 검색

Adduxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:4)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Genuinum lumen e pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:1)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)
sic ubere largo Et fluit et vivo lacte papilla tumet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLIV Sumen2)
Fascia, crescentes dominae compesce papillas, Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXIV Fascia pectoralis1)
papillam exertam nudam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8031)
sane 'mamilla' est omnis eminentia uberis, 'papilla' vero breve illud, unde lac trahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8032)
aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:5)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:7)
pendent lacerti, papillae iacent, venter recessit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:5)
Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 424)
Forma papillarum quam fuit apta premi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 512)
oculis quoque pupula duplex Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 812)

SEARCH

MENU NAVIGATION