라틴어 문장 검색

saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:5)
inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 3:3)
Quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:2)
qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:2)
eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION